Artykuły

Historia Jesu – historia Israel

Historia Jesu – historia Israel. De evangelii secundum Matthaeum structura

  1. Matthaeus evangelium suum christianis Hebraeis destinavit, ut eos in fide confirmaret[1]. Nemo inter criticos dubitat, quin evangelium secundum Matthaeum quinque sermones Jesu contingeret[2]. Papia, episcopus Hierapolis, de primi origine evangelii scripsit: „Matthaeus quidem hebraica dialecto ordinavit (contexuit) sermones, interpretatus est autem unusquisque illos prout poterat”[3]. Evangelista, qui prae oculis lectores Hebraeos habuit, eos linguam hebraicam, topographiam Palestinae, consuetudines et mores Iudaeorum cognoscere supponit[4]. Fere omnes auctores unanimi consensu admittant Matthaeum evangelium secundum schema geographicum vel theologicum compuisse. Prima pars dissertationis huius praesentat structuram evangelii Matthaei in exegesi hodierna, secunda pars indicat paralelismos inter historiam Israel et historiam vitae Jesu, et pars tertia conclusiones continet.

1. Structura evangelii Matthaei in exegesi hodierna

In exegesi hodierna proponitur structuram primi evangelii vel typi geographici (secundum varia loca ministerii Jesu) vel typi litterarii et theologici. Diversi auctores querent indicia compositionis quae sunt simul ordinis litterarii et theologici. Secundum J. Czerski evangelium Matthaei divisum est in partes sex (praeter prologum):

Prologus: Matt 1,1-4,22

  1. Revelatio messianitatem Jesu operiis et dictis: Matt 4,23-9,38
  2. Instructio et controversiones: Matt 10,1-13,53
  3. Miraculi et controversiones: Matt 13,54-16,22
  4. Jesus – Messias et Filius Dei – veri discipuli Jesu: Matt 16,13-23,39
  5. Sermo Eschatologicus: Matt 24-25
  6. Historia passionis et resurrectionis Jesu: Matt 26-28[5].
  7. Homerski, indicia litteraria, topographica et doctrinales examinata habens, in primo evangelio praeter prologum et epilogum quinque libros videt. Structura evangelii iuxta eundem auctorem, quae digna notandi est, in modo sequente presentatur:

Prologus: Matt 1-2

  1. Liber I – Promulgatio regni coelorum: Matt 3-7
  2. Liber II – Predicatio regni coelorum: Matt 8-10
  3. Liber III – Difficultas in realisatione regni coelorum: Matt 11-13
  4. Liber IV – Initium regni caelorom in Ecclesia: Matt 14-18
  5. Liber V – Reiectio Iudaeorum infidelium: Matt 19-25

Epilogus: Passio, mors et resurrectio Jesu: Mt 26-28[6].

Ab C. Westermann structura evangelii secundum Matthaeum typi geographici proposita est. Conceptio divisionis huius activitatem Domini in Galilaea et in Jerusalem sicut fundamentum habet. Auctor hanc dispositionem proponit: evangelium infantiae (Matt 1-2), ministerium in Galilaea (Matt 3-18), via versum Jerusalem (Matt 19-20), ministerium in Jerusalem (Matt 21-25), passio, mors et resurrectio Domini (Matt 26-28)[7].

Dispositiones evangelii secundum Matthaeum diversae propositae sunt, sed fere omnis auctor prestentiam quinque sermonum (vel quinque libellorum) considerat. In structura huius evangelii magni sermones Jesu distinguuntur:

  1. Sermo Montanus: Matt 5-7
  2. Sermo Apostolicus: Matt 10
  3. Sermo Parabolicus: Matt 13
  4. Sermo Ecclesiasticus: Matt 18
  5. Sermo Eschatologicus: Matt 23-25.

2. Historia Israel in historia vitae Jesu repetita et condensata

Materia traditionis contingens instructionem Jesu secundum schema theologicum ordinata est. Fundamentum schematis huius est quinque libri Moise: Genesis, Exodus, Leviticus, Deuteronomium et Numeros. Haec conceptio theologica Matthaeana ab principia litteraria confirmata est. Omnes quinque sermones (libelli) similibus verbis concluduntur:

 

„Et factum est, quum consummasset Jesus verba haec” (Matt 7,28);

„Et factum est, quum consummasset Jesus praecipiens duodecim discipulis suis” (Matt 11,1);

„Et factum est, quum consummasset Jesus parabolas istas” (Matt 13,53);

„Et factum est, quum consummasset Jesus sermones istos” (Matt 19,1);

„Et factum est, quum consummasset Jesus sermones hos omnes” (Matt 26,1).

Hae conclusiones indicant litteraria divisionis principia. Ordo sermonum horum non est sine significato. Matthaeus lectoriis suis voluit demonstrare Jesum Nazarenum Messiam esse. Ad quem finem vitae historiam Jesu per analogiam ad historiam populi Israel ostendit. Quinque sermones Jesu in evangelio Matthaei quinque periodi historiae Israel breviant.

  1. Sermo Montanus et promulgatio legis. Israelites profecti sunt ab Aegypto Mosi ducente et versati sunt quadraginta annos in deserto. In deserto Moses eduxit populum in occursum Dei et omnes steterunt ad radices montis. Postea descendit Dominus super montem Sinai, ut Decalogum Mosi daret. Hoc in modo populus Dei Veteris Testamenti accepit legem, quae in tabulis lapideis scripta est. In Sermone Monatano (vel: Evangelico) Jesus legem Novi Testamenti, i.e. principium caritatis, novo populo Dei tradidit. Hoc in modo etiam Jesus ab evangelista Matthaeo sicut novus Moses presentatur[8].
  2. Sermo Missionarius et occupatio Chanaan. Post mortem Mosi tota eius auctoritas transiit in Josue. Munus Josue in quattuor formae consistit: introducere populum Dei in Chanaan („tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus et tu eam sorte divides”; Dt 31,7), invigilare observationi legis mosaicae („esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis”; Jos 1,7), expugnare terram partibus promissam („surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israel”; Jos 1,2) et territorium tribubus Israel dividere („et nunc divide terram in possessionem novem tribubus”; Jos 13,7). Liber Josue presentat historiam occupationis et distributionis terrae Chanaan[9]. Occupatio terrae promissae orta est ab territorio, quod in temporis Jesu Galilaeam evocatum erat. Duodecim tribuus Israel terram in possessionem hereditaverunt (tribus Levi ad officium in Templo destinata fuit). In Sermone Mossionario Jesus duodecim apostolis suis legationem ac instructionem dedit ad evangelizandos Iudaeos: „Et [Jesus] convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem” (Matt 10,1). Haec missio apostolica in Galilaea initium habuit.
  3. Sermo Parabolicus et regnum David et Salomonis. In Libris Samuelis, Regum et Paralipomenon historia regum narrata est. In mentalitate semitica rex terrenum repraesentat Deum, unicum regem Israel. In Vetere Testamento regalitas sicut institutio eminenter religiosa apparet. Rex populi Dei est vicarius ac emissarius Jahweh. Magni reges in Israel fuerunt David et Salomon. Sermo Parabolicus in Matt 13 varias parabolas regni coelorum continet (parabola seminantis ac zizaniorum, de grano sinapis, de fermento in farina occullato, de thesauro et margarita inventis, de reti in mare misso). Jesus sedens in navicula proponit turbis parabolas. Multae initiant ab verbis: „Regnum coelorum simile est …”. Apparet Matthaeum vinculum inter parabolas Jesu et regalitatem David ac Salomonis videre.
  4. Sermo Ecclesiasticus et reforma postexilica. Anno 536 a. Chr. rex persianus Cirus decretum ededit permittans Iudaeis in patriam redire: „quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius cum ipso ascendat Jerusalem quae est in Iudaea et aedificet domum Domini Dei Israel ipse est Deus qui est in Jerusalem” (Esd 1,3). Restitutio postexilica per Nehemiam et Esdram conducta est. Libri Esdrae et Nehemiae narrant de institutionibus culticis et reformationibus religiosis in Jerusalem. Momenta solemna periode illo erant dedicatio Templi, restitutio cultus, erectio altaris et instauratio liturgiae postexilicae ab Josue et Zorobabel. Communitas Iudaeorum radunata fuit iuxta Templum. In Sermone Ecclesiastico Jesus instruit apostolos suos de Novi communitate Testamenti, i.e. de Ecclesia. Docet, quis maior sit in regno coelorum, quam sit a pusillorum scandalo cavendum; docet de potestate ligandi atque solvendi, de remissione peccatorum et de petitione apud Deum duorum sibi consentitum. Haec communitas Novi Testamenti iuxta Templum novum radunata est, i.e. iuxta Jesum ipsum (cfr. Joh 2,21).
  5. Sermo Eschatologicus et litteratura apocalyptica judaica. Iam in Libro Danielis habemus largam sectionem apocalypticam (7,1-12,13), quae miris visionibus praenuntiat potestatem Dei et adventum triumphalem regni coelorum: visio de quattro regnis (7,1-28), visio de ariete et hirco (8,1-27), visio de septuaginta hebdomadibus (9,1-27) et visio de sorte futura poluli (10,1-12,13). Maior pars litteraturae apocalypticae (eschatologicae) judaicae in II et I. sec. a. Chr. scripta fuit (ved. apocrypha Veteris Testamenti in Qumran inventa). In Sermone Eschatologico Jesus praedecit consumationem mundi, eversionem Templi, bella ac persecutiones, adventum Filii hominis et diem iudicii extremi.

3. Conclusio

Paralelismus quidam videtur adesse inter historiam Israeli ab tempore Mosis usque ad I sec. a. Chr. et historiam vitae (instructionis et activitatis publicae) Jesu in cursu narrationis evangelii Matthaei praesentatae. Sermo Montanus cum promulgatio legis in Sinai correspondet, Sermo Missionarius cum occupatione terrae promissae, Sermo Parabolicus cum tempore regni David et Salomonis, Sermo Ecclesiasticus cum tempore reformationis postexilicae Esdrae ac Nehemiae, Sermo Eschatologicus cum litteratura apocalyptica, quae de  Filii hominis adventu et iudicio extremo narrat. Matthaeus ostendit vaticinia Veteris Testamenti in vita Jesu adimpleta esse. In historia vitae Jesu historia populi Dei breviata, repetita ac condensata fuit. Structura evangelii Matthaei monstrat Iesum Messiam a prophetis praenuntiatum esse.

[1] Patres testimoniant: „Evangelium secundum Matthaeum ad Iudaeos scriptum est. Hi enim maiorem in modum cupiebant ex semine David Christum ostendi. Matthaeus vero, qui eadem, nec remissiore quam ipsi cupiditate teneretur, omni ratione contendit plenam ipsis fidem facere, quod Christus sit e semine Davidis: propterea a Christi genealogia initium duxit” (S. Ireneus, PG 7, 1244); „Matthaeus […] evangelium in Judaea hebraeo sermone edidit, ob. eorum vel maxime causam, qui in Iesum crediderant ex Iudaeis et nequaquam legis umbram, succedente evangelii veritate, servabant” (S. Hieronymus; Comm. in Mt, prol.; PL 26,18).

[2] Evangelium Matthaei „Evangelium regni coelorum” vocatur: „Sub hoc respectu magni quinque sermones in pulchra conceptionis unitate apparent: de fundamento (iustitia) novi regni (cc. 5-7), de apostolatu novi regni (c. 10), de origine, indole, incremento novi regni (c. 13), de membris novi regni (c. 18), de consummatione novi regni (cc. 24s)”; H. HÖPEL, B. GUT, Introductio specialis in Novum Testamentum, ed. A. Metzinger, Neapoli – Romae 1962, 50-51.

[3] Eusebius, Historia ecclesiastica 3,39,16 (PG 20, 300). R. Bartnicki traduxit: „Mateusz uporządkował (synetaxato = wprowadził porządek) więc w języku hebrajskim (hebraidi dialecto) logia, a każdy je tłumaczył (lub: interpretował – hermeneusen) jak potrafił”; Ewangelie synoptyczne. Geneza i interpretacja, Warszawa 20033, 29. Etiam altri auctores antices affirmant Matthaeus suum evangelium edidisse, ut verba Domini in modo ordinato presentet.

[4] H. HÖPEL, B. GUT, Introductio specialis in Novum Testamentum, 39.

[5] J. CZERSKI, Księgi narracyjne Nowego Testamentu, Opole 2003, 182-184.

[6] J. HOMERSKI, Ewangelia według św. Mateusza. Wstęp – przekład z oryginału – komentarz, PŚNT 3,1, Poznań – Warszawa 1979, 37-43; K. ZIAJA, „Problem struktury Ewangelii św. Mateusza we współczesnej egzegezie”, Scriptura Sacra 7 (2003) 140.

[7] C. WESTERMANN, Abriss der Bibelkunde, Stuttgart 1991, 146.

[8] De superioritate Jesu super Moise auctor Letterae ad Hebraeos scripsit: „[…] amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus” (Hbr 3,3-6).

[9] H. HÖPEL, Introductio specialis in Vetus Testamentum, Neapoli 1963, 176.

Tags2005
Share:
ks. Mariusz Rosik